- TINA
- I.TINAPtol. fluv. Albionis per Northumbriam in Ortum fluens, vulgo Tine Camdeno, ad cuius ostium oppid. et portus Tinmoutha a Bervico in confinio Scotiae 50. mill. pass. in Meridiem.II.TINAin versu Lucillti,Fulmentas senis ac tinis subduccere:Vas est vinatium, ex Graeco δεῖνος quod Hesychio est εἶδος ἐκπώματος. Sic Athenaeo μέγας δεῖνος de poculo. Varros, Antiquissimi in convivium utres vini primo, postea tinas Ponebant etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 233. et Car. du Fresne Glossar. ubi hic vocem eam Recentioribus quoque, de vase grandi ligneo tam lavationibus, quam condendis vinis, parato, in usu esle, atque etiamnum Gallis tine dici, ostendit. Ad huiusmodi tinae formam quod fere Clericorum isti pilei, quos Bonnets carrez iidem Galli appellant, fieri soleant, hinc et ipsos Tinarum voce venire in Synod. Sodorensi Manniae Insul. c. 7. habes, ibid.III.TINAin tribu Iuda. Hieronym. in Hebr. Loc.IV.TINAvel Tine, Aristot. Hydrusa, aliis Ophiusa, insula in m ari Aegeo, celebris fuit templô Neptuni, extra oppidum in luco exstructo, quo ex omnibus aliis vicinis insulis, sacrificiorum causâ, concurrere solebant homines, quibus omnibus in caenaculis ad hoc paratis, victus dabatur. Distat a Delo insula 10. milliar. Ad eius partem, quae Septentrionem spectat, arx est in mari, quae S. Nicolai nomine indigitatur. Nat. Metel.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.